f. 98v
fructus terrae, pacem temporalem, fidem cat[h]olicam, templa, imagines, administrationem i sacramentorum et ipsa sacramenta, aquam benedictam, reliquias sanctorum corporum, reseruacula ossium mortuorum; quod habuissent tamdiu successionem dominorum temporalium, quibus tenerentur in pacifico bono, quod habuissent sacerdotes, episcopos et praedicatores. Optabam etiam multa illis bona optima, ut, quod cognoscant haec omnia, quod cognoscant bonum quod est ipsis in Deo suo, et in Xpo. Jesu incarnato, nato, circumciso, mortuo, etc.; [item] in virgine Mana, in angelis et sanctis, in rebus sacris, in mortuis, qui sunt in purgatorio, in Scripturis, etc.
148. In die sanctorum Crisanti et Dariae ”, mane, antequam incepissem officium diei, ego inueni magnam deuotionem in qua me offerebam et omnes labores, quos usque ad mortem ego bene
_______________