Page:FC 1042.djvu/203

From GATE
Revision as of 12:05, 15 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 94r



dignaretur me facere quixldam instrumentum suum obediens, et item Matris suae, omnium et singulorum angelorum, et omnium sanctorum, omnium animarum purgato-ni, et cuiuslibet uiuentis; per quod instrumentum unusquisque Ipsorum possit operari secundum uoluntatem suam: ad hunc modum me hoc die cunctis obtuli. Faxit Xpus. ut possim prestare quod obtuli, et ut possim esse omnium, et non solum esse sed etiam uiuere, et operari omnibus, et pro omnibus, seu uice omnium dictorum, in laudem Dei et salutem omnium uiuorum et mortuorum, etc. Ejus festum die 2 Augusti celebratur. Officium autem ex devotione Faber hac die recitasse videtur. 564 Fakri monumenta 143. In die septem Fratrum ordinis minorum dum celebrarem, et celebrando sentirem quendam timorem ut ne animus meus obscuraretur in charitate, aut angustaretur, sed ut dilataretur erga aliquas personas, quarum defectus quidam ueniebant in mentem, ego recepi hoc responsum intra me ipsum, dicens: Time potius ut ne Dominus, quem ante te uides, tibi claudat cor suae

_______________