f. 87v
ecclesia, cum omnibus illis quae ibi cernuntur ad pietatem facientia, spiritualiter incideret menti meae, semper et actualiter haberetur intra me, et ego intra illam essem in spiritu meo, uidens ibi super omnia dicta cum fide et deuotione, maxime autem ipsum corpus Domini ibi conseruatum \ cui assistit maxima omnium uirtulum abundantia, propterea quod ibi corporaliter sit Xpus. et corpus ipsius, quod habitaculum est corporale et uerum templum totius diuinae uirtutis, et omnis plenitudinis diuinitatis.
Hic clare uidebam et sentiebam spiritu, Xpum. non solum uelle ut ipsum apprehendamus in fide et cum fiducia praesidii, sed etiam ut apprehendamus mente et tractemus ea omnia quae de ipso uirtutem sumunt, et, secundum
_______________