Page:EBC 1605 04 0458.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Rome,[apr�lis^^%605 ?]. Bellarmin au comte Jean d'Ostfr�se. 458 / Illustrissime Domine cornee. Agnovi ex epistola Illustrissimae Dominationis tuae, quam praeclaris Dei donis persona vestra ornata sit: spirat enim epistola illa animum tam memorem acceptorum beneficiorum, ut etiam officia perexigua oblivisci non queat; .^spirat amicitiae constantiam tam firmis nexibus colligatam, ut eam multorum annorum silentium dissolvere, ac ne laxare quidem potuerit; spirat denique religionis divinae, fideique catholicae zelum tam ardentem, ut aquae multacum tribulationum eum extinguere non valuerint. Age igitur, optime Ohristi miles, certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, aemulare gloriam Sanctissimorum principum, qui non Domini solum, sed, quod est sine comparatione illustrine, apostoli suarum provinciarum dici meruerunt. Pontificem maximum,per gratiam Dei vere pium habemus, et Germaniae amantissimum; me vero Illustrissima D. V. paratissima^ semper inveni- / f " et, sive apud Pontificem, sive apud alium opera mea uti voluerit. Precor vero Deum, ut quod coepit bonum in persona vestra, et les tissima clarissimaque foemina,coniuge sua, id perficiat,et felicissim� consummet. Romae loannes Comes et Dnus Frisine orientalis. F.B.5. Brouillon autogr. Fuligatti,Bpp.famil. XXXVI.