Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/265

From GATE
Revision as of 15:42, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has not been proofread


Si jam in demonstrationibus assumantur latera L G, M G, N G, loco laterum A O, A O, A O: invenientur praecise altitudo G F.

ANNOTATIO II.


Si latera Quadrati penduli divisa sint in partes 100, idem erit operandi modus, uti ex Annotatione 2. praecedenti Porpos. constat.

ANNOTATIO III.


Ex dictis constat, in praedicto situ Quadrati penduli latus CD, esse versum seu umbram versam, et latus C B rectum, seu umbram rectam, secus ac in situ Quadrati stabilis.
Constat praeterea, cadente filo in latus versum, distantiam a turri esse majorem turri; cadente vero latus rectum, dustantiam esse minorem; secus ac in Quadrato stabili contingit.

ANNOTATIO IV.


Potest et hic umbra versa reduci ad rectam, et recta ad versam, eodem videlicet modo, quo in Annotatione 3. praecedentis Propos. dictum fuit.

PROPOSITIO III.


Altitudines perpendiculares metiri ope Quadrati penduli, et umbrae realis.


HIc etiam modus explicandus est, quoniam praxes nonnullae ab Auctore Organi allatae eum supponunt.

Metiri altitudines verticales ope Quadrati penduli et umbrae realis.

Recolendum ex dictis cap.3.altitudines rerum perpendiculariter supra horizonatale planum eractas projicere umbras in planum subjectum recats, et quae rectos cum umbroso erecto faciant angulos. Hae umbrae oriente Sole et occidente protenduntur in infinitum: Sole post ortum ascendente, decrescunt tanto magis, quo magis ille ascendit, donce perveniat ad meridiem, quando sunt minimae. A meridie in occasum iterum crescunt ea proprotione, qua antea decreverant. Unde Sole