Page:EBC 1620 12 20 2333.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:47, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Ill.me ac R.me Domine patrone Colend.mo Quod à multis annis nullas ad Ill.mam V. Gratiam litteras dederim, non id accidit ex negligentia vel oblivione Ipsius erga me beneficiorum, quorum singulis poene momentis recordor, sed ex defectu materiae, quae satis seria non occurrit, ut Ill.mam V. Gratiam, quam scio inutilibus litterarum colloquiis minime delectari, judicaverim interpellandam. Diutius autem silere non patitur casus qui circa personam et statum vitae meae nuper mihi accidit. Placuit enim Ser.mis nostris Belgii principibus me, quem nec ambientem nec expectatem jam à tribus annis ad Decanatum Ecclesiae Cathed.lis Brugensis promoverant, venatura per translationem moderni Episcopi ejusdem Ecclesiae Sede, ad illum Dignitatis gradum nominare, hujusque gregis numerosi satis curam humeris meis etsi imparibus imponere. Quo ego nuncio accepto, sortem hanc in me cecidisse non parum dolui, hinc videlicet imbecillitatem meam, illinc vero gravitatem oneris considerane, non ignarus quantum sub hac specie honoris lateat periculosissimae sollicitudinis, quantum molestiarum. Itaque voluntati dictorum principum nequaquam obtemperassem, nisi tum ex methodo et circumspectione qua fidem sancti principes in hisce nominationibus uti consueverunt, tum ex totius hujus cleri et populi non vulgari eaque minime affectatione congratulatione aliisque pluribus argumentis non obscure collegissem et quasi pro explorato habuissem, hanc electionem ex Illius vocantis numine et voluntate accidisse, qui su suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem.
Id porro Ill.mae V.Gratino significandum duxi, ut Illius piota ti me meamque hanc piane arduam et periculosam functionem commendatam esse serio et humiliter rogarem, ut aliqua suorum sacrificiorum et orationum memoria, necessitatem et inopiam prudentiae meae Deo commendare velit. Non omittam utique Ill.mae V. Gratiae monitis Nepoti suo saluberrime nuper publica voce datis quasi mihi etiam d dictitatis sollicite me componere, omnesque ejusdem Ill.mae V. Gratise,
---page break---