Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/129

From GATE
Revision as of 15:39, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


tertiarum, etc figurarum scribi debet tribus figuris; scribe primam solam infra, secundam vero retine pro proxime sequenti summa, tertiam protertia.
Quarto. Si ex additione figurarum ultimi ad sinistram loci procreatur summa, quae pluribus quam una figuris scribi debet, nil mente retine, sed totam scribe sub linea, ut factum vides in secundo et quarto exemplo.
Quinto. Si in una aut altera serie numerorum, qui adduntur, reperitur excessus ad sinistram, ut in exemplo tertio et quinto, eum scribe infra lineam ad summam versus sinistram, addito illo, quod immediate ante retinueras mente.
Sexto. Zerum inter numeros addendos occurrentem nihil cura, sed scribe linea solum figuras significativas, vel earum summarum, modo dicto, ut factum vides in secundo exemplo. Quod si in tota aliqua serie numerorum sibi invicem suppositorum reperiuntur meri zeri sine figura significativa, ut in quarto exemplo;pone infra lineam unum zerum tantum:nisi forte ex praecedenti operatione habeas aliquam figuram mente retentam; tunc enim loco zeri ponere debes illam figuram, ut factum est in quinto exemplo.
Plearque, quae dixi, exprimuntur sequentibus versibus memorialibus, reducta ad tria puncta.

Addere nosse cupis? Serva tria digna notatu.


Primo.


Incipe dextrorsum, conjungendasque figuras. Propositas sibi supponas normaliter omnes. Prima quidem primis subscribe, secunda secundis. Sic de aliis; laeva defectum ex parte relinque.


Secundo.


Taliter his rite positis operabere : primos Quosque addes numeros, et in unam collige summam; Sique novem excedant, servato in mente secundo Primum subscribe. His actis, procede secundam Ad seriem numerum, queis adde in mente relictum. Non secus ac factum in reliquis operare figuris.