QUidam eorum, qui Calendarii correctioni praefuerunt, censebant, aequinoctium vernum esse relinquendum eo die, quo correctionis tempore reperiebatur, die videlicet 11 Martii, columque Cyclum Lunarem ac Solarem esse corrigendum. Sed quoniam ex hoc magna incommoda fuissent orta ideo.
Alii prudentiori consilio restituendum censebant ad diem 21 Martii, ubi circa Nicaeni Concilii tempora deprehensum fuerat. Horum opinionem amplexus est merito Gregorius XIII, propter causas, quas affert Clavius in Calendario Cap.3.
Restituit ergo Pontifex aequinoctium vernum ad diem 21 Martii, per exemptionem decem dierum ex mense Octobri anni 1582, ita ut pro quarto die Octobris substitutus fuerit decimus quartus, et post eum, loco diei quinti, assumprus statim fuerit decimus quintus, decem interjectis diebus eo anno prorsus omissis. Hac enim ratione factum est, ut vernum aequinoctium annis sequentibus decem diebus serius quam 11 Martii, id est, quam ante correctionem, atque adeo in diem 21 Martii incidat. Poterant quidem hic decem dies eximi ex alio mense, sed electus fuit October,quia pauciora in eo occurrunt festa immobilia, et nulla mobilia. Poterant praetera eximi paulatim lapsu quadraginta annorum, ordinarios intercalares dies singulis quadrienniis omittendo; at melius judicatum fuit, omnes simul uno anno omittere propter rationes ab eodem Clavio insinuatas.
Et ne rursus in eundem errorem posteritas relaberetur (quod necessarium foret, quia annus Solaris Politicus seu Ecclesiasticus major est Astronomico) statuit Pontifex gregorius XIII, ut deinceps non omnes anni centesimi, ut in Veteri Calendario, essent intercalares, sed ut cujuslibet tetracosieteridis seu quadringentorum annorum intervalli tres priores centesimi, post annum 1600 (quem adhuc intercalarem esse voluit) essent communes, quartus vero solum centesimus esset intercalaris. Itaque in Novo Calendario