EXEMPLUM I. Convictores 4, diebus 15, solvent florenos 20; quaeritur, quot florenos solver debeant 12 convictores, diebus 36? Colloca numeros ut sequitur:
<center> Fac. </center><br>
<center> 4. 15. 20. 12. 36. 144.</center><br>
Termini principlaes in Exemplo sunt, 4 convictores, 2 floreni, 12 convictores: minus principlaes sunt dies 15, et dies 36. Multiolica ergo 4 per 15, fient 60 pro primo termino composito. Multiplica item 12 per 36, fient 432 pro altero composito. Hic factis, dispone ita tres terminos:
Duc secundumm in tertium, et productum 8640 divide per primum, et dabit Quotos florenos 144.
EXEMPLUM II. Pro 20 centenariis mercium, advectis per 30 milliaria, solvendi sunt 4 floreni: queritur, quantum solvi debeat pro 50 centenariis, advectis per 40 milliaria. Colloca numeros ut sequitur.
Multiplica primum per secundum, et quartum per quintum; et habebis ibi 600l hic 2000. Deinde dic:
Quae 100/600 unius floreni idem sunt ac 2/6, sive 1/3 unius floreni, id est, 5 bazii, quia florenus constat 15 baziis.
EXEMPLUM III. Quidam 100 Imperialibus, lucratur intra 2 menses, 3 florenos: quaeritur, quantum possit eadem proportione servata lucraru Imperialibus 84, intra 5 menses. Colloca numeros ut sequitur, et operare ut dictum, inveniesque quod vides.
circiter. Alia Exempla proponent ac solvet Instructor, ut Princeps Tyro praxis ipsa discat.