operandi appellavit Ραβδολογίαν (Rabdologiam) seu Numerationem per virgulas. Fundamentum Artis latet in Tabula Pythagorica, de qua infra, ubi etiam plura de Rabdologia dicentur.
Non opus est, ut habeantur triginta Tabellae Arithmeticae, quot in primo loculamento Organi Mathematici continentur, et in praesenti Iconismo II. repraesentantur: sed possunt esse pauciores. Quo tamen plures sunt, eo maiores numeru per ipsa sine difficultate ac defatigatione fere ulla multiplicari ac dividi possunt. Triginta sunt abunde fatis.
Caput II.
Libellus primus, quo Auctor Organi explicat primum eius Loculamentum.
Primum Loculamentum, signatum littera A, usus et praxes Arithmeticae per Tabellas continet. Harum usus, ut diximus supra, praecipue consistit in facili et prompta Multiplicatione, Divisione, et Radicis tam Quadratae quam Cubicae Extractione. Singula explicat Auctor in Libello sequentibus verbis, quae ego distinctionis gratia in varios divisi paragraphos.
Loculamentum primum, signatum littera A, continens Tabellas pro Arithmetica.
I. Multiplicatio.
Sint multiplicanda 360 per 6. Primo collige numeros multiplicandos, rubro colore in Tabellarum fronte scriptos, eo ordine,
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/119
From GATE
Revision as of 15:39, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has not been proofread