Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/946

From GATE
Revision as of 10:44, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
There was a problem when proofreading this page


eadem numerandi rationem ipse quoque Allatius observavit in antiquissima epocha temporum, quam inter arundeliana marmora publicavit Joannes Seldenus.

Alia numerandi ratio, quae videtur praedictae successisse, fuere ipsae litterarum notae ut jacent, nulla alia extranea adducta, nulla propria detracta; que finiebatur numero quarto et vigesimo, eum non ultra notae illae litterariae protendantur. Hac ratione littera significabat unum, duo, tria, quatuor, quinque, sex, septem, et sic de aliis. Et hoc modo librorum, numeros exprimebant, ut patet in Libris Homericis, et aliis.

Praeter hanc alia tertia ratio, veluti facilior, et numerorum exprissior admissa fuit. Ea omnes Graecorum litteras ad significandos numeros usurpat,easque in tres Classses distribuit. Prima est Unitatum, quam inchoat, claudit. Tertia est Centenariorum, quam inchoat, chaudit. Veum cum novem esse deberent numeri, qui unitates significent, et totidem qui decades, totidemque qui centenarios, ipseque viginti quatuor Graecorum litterae d hosce numemeros complendos non sufficerent, assumptae sunt tres extraneaee, quibus defectum supplevit antiquitas, nempe :quarum prima est nota unitatum, et significat ; secunda h est nota decadum, et significat 90; tertia est nota, centenariorum, et significat 900. De his Venerabilis Beda in Libro de Indigitat. ita scribit: Graeci tres numeros notis propriis, quae ex Aphabeto non sunt, depingunt. Prims est , nota numeri Vi, altera h, quae vocatur Cophe, et valet inter numeros nonaginta; tertia est enneacosia, quae valet DCCCC. Harum itaque tirum notarum adjcetione, enneades istae litterarum exprimuntu omnes numeros, ut sequitur.