Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/657

From GATE
Revision as of 10:38, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


primo recta C D ope perpendiculari, et ipsi constituatur perpendicualris A B: vel ducatur A B ope libellae, et C D fiat ipsi perpendicalaris, Reliqua fiant, ut dictum.

Annotatio I.


Absoluto Horologio, deleantur omnia, praeter lineas et numeros horarios. Posset tamen relinqui Aequinoctialis, si stylo recto uti velis; quia vertex umbrae styli in diebus Aequinoctiorum percurrit tota die Aequinoctialem.

Annotatio II.


Ad lineas horarias inveniendas, potest etiam modo nostro ordinario, in Cursu Mathematico Par.2. in aliis Horologiis delineandis servato, sic procedi. Producatur linea E F ultra E, et per Educatur ipsi E F perpendicularis G P, et ex E in R transferatur distantia G I, et in linea G P inquirantur puncta horaria ex R eo modo, quo fit in Horologiis non declinantibus, et per puncta inventa ducantur ex F rectae, et notetur, ubi hae intersecant Horizontale A B: si enim per puncta intersectionis in A B inventa ducantur ex centro C rectae, habebitur Horologium quaesitum. Punctum horae sextae invenies, si per F ducas parallelam ipsi G P.

PROPOSITIO II.

Describe Horologium declinans, ope Semicirculi.

Quadrantis, et Regulae Sciathericae.


Descripturus Horologium Verticale declinans, sive in plano stabili, sive in mobili, transferendum postea in murum declinantem; sic operare.
I. Duc duas rectas, A B, et C D, ad rectos angulos in E se se intersecantes; quarum prior A B repraesentat lineam Meridianam, sive communem sectionem Meridiani cum plano proposito; altera Horizontalem, seu communem sectionem plani Horizontalis et plani declinantis.
II. Ex E centro describe arcum C S D; infra quidem C D, si murus respicit versus Meridiem seu Austrum; supra vero C D,