tuor alias subdivisae. Possunt itaque ad imitationem Tabellarum supra initio Libri ex Auctore Organi ad signatatum, conficialiae seprem Tabellae lignae, una strictior pro columna graduum Solis, et sex latiores; et harum faciei anterior inscribi possunt menses, dies, et dierum ac noctium quantitates, Sole existente in Signis Borealibus; posteriori vero faciei menses, dies, et quantitates dierum ac noctium, Sole in Australibus Signis commorante. Itaque Tabella strictior, quae gradus solis continebit, erit Applicatoria.
Quinto.Poteram solas semidiurnas ac seminorturnas quantitates dierumet noctium in Tabulas conjicere, uti in Tabellis praecedentis Capitis factum fuit: sedut duplicadi labore sublevarem Tyrones, dies et noctes integras dedi.
Sexto.Sole existente in Ariete, Tauro, et Germinis, dies continuò crescunt, noctes decrescunt, usque ad finem Germanorum; Sole vero in Cancro, Leone, et Virgine commorante, decrescunt dies, crescunt noctes, eadem proportione, qua antea creverant dies, decreverant noctes. Itaque suffecissent tres primae Tabellae, seu columnae latiores, quae ordine retrogrado exhibent eosdem prorsus numeros, quos ordine naturali reliquae tres. Sed facilitati consulendum fuit.
Septimo.Quanti sunt dies a principio Arietis usque ad finem Virginis, tantae sunt noctes a principio Librae usque ad finem Piscium: et vicissim, quantae hic noctes, tantae ibi dies. Itaque suffecissent sex priores Tabellae, seu columnas noctium deputassemus diebus, et dierum columnas noctibus. Sed tunc dies mensium non respondissent gradibus Solis, ut decet. Multiplicandae ergo fuerunt Tabellae seu columnae.
Supra in Libro Chronologico diximus, diversas nationes diversi mode inchoare ac finire diem naturalem; nempe Italos