Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/901

From GATE
Revision as of 10:32, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


explicabimus, tametsi iam antea peculiari Opere, quod Scholam Steganographicam inscrispsimus, et superiori anno 1665 evulgavimus, id praestiterimus. Addemus nova aliqua, et post evulgatum Opus cognita, unum preasertim, quod, dum haec Scribo, a Praenobili et Amplissimo Domino Godefrido Kinnero a Lovventhurn Accipio, Hecatombe dignum. Scio plura, et hisce ingeniosiora scribendi oculte arficia Magnis Principibus nota. Aequo ergo ferent aninimo, ut haec evulgentur.

ARS PRIMA.

Explicatio Loculamenti Octavi
et non
STEGANOGRPHICI'

CAPUT I

Tabellae Loculamenti octavi et non pro operationibus Steganographicis proponuntur. Octavum et nonum Organi Mathematici Loculametum, unius solum generis Tabellas continet, videlicet Steganographicas, ad Steganographiae operationes varias facile et ingeniose exercends necessarias. Et octavum quidem 48, seu bis 24 claudit; totidemque nonum. Quaelibe 24 gerunt in fronte utriusque faciei litteras 24 Alphabeti Germanici, quae eaedem sunt cum litteris 23 Alphabeti Latini, Italici, Gallici, Hispanici,