obire vix posse videantur. Aliae Scientiae Regiam mentem exornant, Steganographica conflituit. Nullus Rex sine regimine; nullum regimen sine consiliis; raro consilium regium, seu datum, seu acceptum, proficuum, nisi secretum.Scire tuum nihil est, si hoc sciat alter, Regibus, ac Principibus dictum esto; alter inquam ab eo, cui patere cupis. Pandenda non raro Principi cosilia absentibus per litteras, ita tamen ut illis solis innotescant, aliis easdem etiam legentibus occulta maneant. Efficiet hoc, si artem calleat Steganographicam, illam praefertim, qua quis quovis idiomate, et de negotio quocunque conscripta Epistola, mentis suae arcana ita manifestare quacunque linguarum hominibus, Latinis, Graecis, Hebraeis, Chaldaeis, Arabibus, Turcis, Hispanis, Gallis, et caetera potest, ut tametsi et qui recipit Epistolam, idioma non intelligat, absens tamen in secreti cognitionem veniat; nec periculum subsit, ne allis, qui eandem Epistolam legunt atque intelligunt, idem innotescat.
Hanc artem proponit Auctor Organi Principi suo. Hanc eandem hoc Libro paulo uberius
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/900
From GATE
Revision as of 10:54, 20 November 2019 by Ernesto Alfonso Gomes (talk | contribs)
This page has not been proofread