AKC Works 026/Dedication

From GATE

LEOPOLDO I. ROMANORUM IMPERATORI, Semper Augusto,Justo,Pio, Felici. Vitam et Felicitatem precatur Athanasius Kircherus è Soc.JESU
NIhil , quam omnia scire , divinius esse , CAESAR SACRATISSIME , Plato pronunciavit , scitè sanè , et pereleganter : Uti enim Scientia intellectum illustrat , expolit mentem , Veritates venatur aeternas ; ita ex pulcherrimarum rerum amore mox concipit , partitque filiam altissimarum rerum exploratricem Sapientiam , quae humanae beatitudinis limites longè supergressa , suos Angelicis jungit Choris , et adultimum Divinitatis provecta Thronum Divinae consortes naturae facit possessores . Et quoniam à divioniori Mundi Curia sua captat consilia , et inconcussam mundanae administrationis
---page break---
normam et

Notes