Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/52

From GATE
Revision as of 13:56, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


aboleret, his enim abolitis, ad Romanorum ritus facilius eos allectum iri confidebat. Alterum erat, ut artem transmutationis metallorum interdiceret timebat enim, ne inde locupletiores facti Aegyptii, collectoque; exercitu multum Romanis imposterum fortassis facefcerent negotii; Tertium enique erat, ut computus anni Aegyptiis ufitatam rationem, Romano stylo accomodaret. Duo prima, etsi multum in eis defudaverit, assequi numquam potuit; hoc, uti voluit, ita et perfecit eo quo sequitur modo. Annum Aegyptium antiquum uniersum 1031 cuius ultimus dies fuit 12 Iunii, à Nabonassaro progredi permisit. Et 311. anno sassumens, ob 77.vices, quater à primo Imperii Octaviani Caesaris Augusti anno elapsas, in quibus omnes praeterlapsi bissextiles compraehendebantur, iussit; ut 13 die mensis illius totidem etiam dies numerarentur tamquam intercalares. Tum dies 78 anni currentis 312. In diem incideret sequentem post novilunium Virginis, (quod fuit in 28. diem) in seriam ici licet sextam diei 29. Augusti, et dies hic semper imposterum ipsum principium esset mensis Thoth novi illius anni reformati. Et sicuti post ultimum mensem semper illi dies 5. intercalabantur: hoc non fieret nisi in 3. primis annis communibus Iulianis, et in quarto bissextili, alter item