Page:EBC 1612 07 07 1189.pdf/4

From GATE
This page has been proofread

in contrarium forsan quomodolibet conceesis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, illorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, seu quaevis alia expressio habenda foret, illis alias in suo robore permansuris, hao vice dumtaxat specialiter,et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Nulli er go omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis indulti, et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Onnipoten za tis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Marcum Anno Incarnationis Dominicae millesimo, sexcentesimo duodecimo nonis Iulii, Pontificatus Nostro anno octavo.
J.B. Ginus.