amoris ad animae meae profectum addiscam; non dubito,
quin pro divina illa tua, qua polles, facundia ita animum
meum sis exaincitatusut deinde penitius penitisque in divino
beneplacito conquiescam. Colmiel. Beneficiorum divinorum
magnitudinem admirari Satis non polse, haud Deo ingratum
esse, certò tibi persuadeas, dummodo absit curiosior intellectus
circa ea, quae in divinarum rerum inquisitione terminos
Suos habeat, indagatio; procedit enim hoc ex amore reverentiali
conditoris; amore autem ex boni illius infiniti
desiderio, quod tantopere appetimus, et cuius partipes
no fieri anxiè quaerimus, admiratio, stupor et extasis nascitur;
quae omnia uti dixi, Deo grata Sunt, dummodò praesumptio
et curiositas absint, utpote quae Deo displicent, et
ex occulto et periculoso philautias affectu originem ducant.
Theodidactus. Absit à me tantum scandalum; absit à me omnis
inconsulta curiositatis praecipitantia. Sed haec ex eo capite
dicta velim, quod considerans infinitam Dei maiestatem
tantopere hominum amore humilitam, primam tanti amoris
radicem et incitamentum nosse cuperem, ut deinde abdicatis
me rebus omnibus, quae sensibus patent, in tanto dulcedinis abysso absorberi queam. Cosmiel. Agedum mi
Theodidacte, dum video tuum in conditorem tuum Redemptoremque
infinitis Mundi cupedius longè dulcissimumorem, humili
mentis affectu iunctum amorem. Quaecunque ad Dei honorem animaeque tuae profectum salutemque conferre poterunt
quantum humanae conditionios fragilitas capere permittet,
aperiam, ab ovo rem orditurus.
Sciundum itaque, quod cum, uti suprà quoque indigitanimus
Dei bonitas sit infinita et immensa; omnis autem
bonitas tanò sit magis diffusiva Sui, quantò est nobilior,
excellentior et perfectior; et quemadmodum illa, ut
ita dicam, intrinsecis divinitatis Suae terminis contineri
nescia sit, ita ab aeterno illam creatae naturae communicare
constituit, ut hoc pacto esset creatura intellectus
et rationis capax, quae post tanta bonitatis participationem,
eum admiraretur, admiratum sedulò et indefessa mente inquireret
Page:APUG 1053.djvu/8
From GATE
Revision as of 14:35, 11 June 2018 by Gabriel King (talk | contribs)
This page has not been proofread