Spiritum Sanctum, qui datus est nobis; In amore verò divino et essentiali, in illa inquam, Superexcelsa
et perfectissima trium personarum in unitate Substantiae
dilectione, amans est idem quod amatum, et amatum
idem quod amans, et amor idem quod amans et amatum,
amans et amatum idem quod amor, ubi amans, amatum
et amor unum prorsus et idem esse communicant;
in uno velle conveniunt, unum nolle habent, idem posse participant, imò totum participant possident, ibi unum
summum quid est, omne bonum in communi; In hac dilectione
nullus est defectus et indigentia, nulla omissio,
nulla unquam turbatio, nulla interturbatis, Huius incomprehensae bonitatis effluxu ineffabili ad extra Mundus
productus fuit, et mundus propter hominem, uti in principio
indigitavi, ut esset ex coporea creatura rationali,
qua tanti boni, tanti et tam ineffabilis ultimi omnium
finium finis capax esse posset, eoque aeternum frui;
huius enim per dilectionem unio est glorificatio Dei à Deo
intenta, et beatifica animarum perfectio; Hoc est gaudium
de quo Christus ut gaudium meum in vobis sit,
et gaudium vestrum impleatur. Quodnam est gaudium
Patris et Filii, nisi amare? et amari et tali ratione
amari? Quomodo anima famelica satiabitur, nisi
huic gaudio uniatur, ut ipsa in hoc gaudio et gaudium
hoc in ipsa sit, et gaudium eius per inseparabilem
amoris, amantis et amati nexum impleatur? Theodidactus.
Video sat superque omnia quae Sublimi tuo
discursu mihi exposuisti, rationi veritatique ita consona esse, ut eus nemo contradicere valeat. Sed perge iam
uti coepisti, reliqua divinarum virtutum Sacramenta euoluere.