similes, contrariorum ad cotrarias, naturalium operum rationem proxime visus est imitari; hunc, inquam, Veteres magum, et vere Sapientem, incantamento et fascino potentem, in Divorum penem numerum relatum nuncapaverunt. Nam ut recte Mor Isaach in philosophia sua Syra c. 6 philosophatur.
Scientiae enim magicae ratio à supremis perficitur potentiis, unà cum materiis terrenis, familiaritatem item ac convenentiam superius cum inferioribus quae sub Luna sunt, habentibus, quibus cognitis, mira patrari posse quis non videt? Est enim hoc praecipuum doctrinae magicae caput, praeceptumque, ut unum ab alio naturae affinitate alliciatur, vel eiusdem dissimilitudine repellatur. Atque in hac scientiaprae caeteris Aegyptii excelluisse ferentur. Hos enim, cum inferiorum effigies coelestibus vultibus subiectas cognoscerent, scilicet.
[1]
e certis mundi materiis imagines certas, quas ab effectu divinas illices Zoroaster appellat, eo quoodiis magna prodigia operarentur, facere sub certo siderum positu, consueuisse, Haly Arabs tradit l. de imaginibus coelestibus. Cuiusmodi
- ↑ Marginalia: 'Zoroaster'.