Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/59

From GATE
Revision as of 11:52, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


etiam ex Aegyptiis Coptitis Christianis, qui ad hanc diem ea Epocha utuntur, vocantque; eam arabicè hoc est aeram Coptam Martyrum. Quomodo autem sua lingua vocent, quae est vetus Aegyptiaca, et qua in sacris et ritibus Ecclesiae suae utuntur, equidem nescio. haec ille. Hanc vero Martyrum aeram in Aegypto in hunc diem durare, testantur literae, quae conservantur in actis Apostolicis unionis Aegyptiacae Ecclesiae cum Romana, quae contigit Romae sub Clemente Octavo in Vaticano, publico in Consistorio, anno Gregor. 1595. Expeditionis ipsius patriarchae libelli, signati erant Cairi, Mesre vulgo dicta, feria 2. die 22. Novemb. anno 1593. hac subscriptione facta.

hoc est die 16. Mensis Hatur benedicti, anno à Sanctis Martyribus 1310. Epistola verò Ioannis Commus his verbis subscribitur

Hoc est, die Sabbati 12. Mensis Coptici Choeac anno 1310. à captivitate Martyrum Sanctorum. Atque haec sunt, quae de aera