Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/260

From GATE
Revision as of 10:14, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/260 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/260: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page


Verùm cùm hae literae initiales verborum sint, ac proinde peculiarem utentium mentem ac sensum respiciant, eas hucusque, utpote extra, humanae cognitionis limites longè constitutas, quid sibi velint, investigare non licuit; si tamen augurari liceat, dicerem eos esse, qui mysteriosum quendam numerum in se continerent effectus et operationes Canopi connotantem; Verum de his furior dabitur in Oedipo dicendi materia; sufficiat interim, has literas Coptas esse, demonstrasse. Scio futurus quosdam, qui dum haec legét, hasce literas cum Ephesiis, aut etiam iis, quibus in amuletis sius Gnostici portentosa illa nomina et cetera exarare solebãt, confusuri, huiusmodi inscriptiones Graecorum, non Aegyptiorum sigmenta dicent. Verùm hosce manifestè redarguent monumenta hieroglyphica, quibus huiusmodi literas passim infertas videmus, ut in obelisco Lateranensi columna 2. sch. 3. in inferiori quoque limbo tabulae Bembinae inter navem Osiridis, et Androsphyngem in hieroglyphica denique Isiacae statuae in Thesauro hieroglyphico num: notata inscriptione: ex horum quoque numero sunt literae Amuleti Aegyptiaci, quas ex Thesauro hieroglyphicorum figura depromptas hic inferere libuit.