Quod vero caput Ori Scarabaeo coniunctum sit, factum est, ut hac innueretur universum illud, quod per Scarabaeum paulo ante significatum diximus, Solis, quem et ob eam causam inuisibilis Dei visibilem filiu Plato non incongrue dicebat,providentia et intellectu gubernari. Atque hoc ita sese habere, facile ex Clemente Alexander probatur, qui l.5 strom: de Sphyngum Aegyptiarum copositione agens, faciem humanam cui libet alteri animali coiunctam, priscis ingenium et prudentiam significasse[1] tradit. Sed haec clarius apud Porphyrium l.4 pag.76 de abstinentia demonstrantur. Ad Deorum, inquit, fabricam omne animal una cum homine assumptum esse ab Aegyptiis, in qua et pecudum, et hominis, et avium , item et hominis corpora commiscuere [2]; Nam et singulae apud ipsos Deorum statuae, vel usque ad collum humanam speciem praeferunt, faciem vero vel avis, vel Leonis, vel alicuius alterius animalis impositam habent, vel e contrario capiti humano subiectum, alterius animalis corpus praemonstrat. Orum itaque dicta ratione , intelligentiae Solaris mundi gubernatricis sybolum esse, prae caeteris aperte ostendit gemmae apud Pignoriam Typus, in quo Solis seu Ori radiosum caput concinne Scarabaeo impositu, quae omnia serpens caudam vorans ambit; ut ea daretur intelligi Orum seu Solem termporum, annorum