dies ad eos adiiceretur, ut essent 6. Sic annus ille continuo progressu, et aequali meta perpetuo ad annum Romanum responderet, et a suo nomine imposterum vocaretur annus Diocletiani. Observata quidem haec omnia fuerunt dum ritus stetit paganus; et quidem ob eorum iam inolitam consuetudinem semper continuatam, usque ad aetatem Abbatis Dionysii; qui consignatione annorum Christi proposita, iuxta fuam a multitudine. Ad quod exemplum Aegyptiae gentes, annum, quem habebant, retinentes, et conditione sua, melius considerata, nomen odiosum profani illius Imperatoris in nomen alterum, videlicet fortissimorum Martyrum, qui sanguinem sub ipso fuderant, quem et posteri eorum in hunc diem feruant, mutarunt. Primo itaque; Thebais, et vicina Copto loca; postmodum Alexandrina sedes tanquam Matropolitana, quae primo iuxta Dionysii computum, annos suos a primo Ianuarii, mortem SS. Innocentium insecuto, sumere solebat, suam etiam et ipsa particularem aeram, una cum Ecclesia Coptana, ob similem alterum euentum, accepit: nempe a primo Thoth, qui mortem subsecutus est magnorum illorum Athletarum qui agonem suum dicto Diocletiani tempore gloriose finierunt, initium faciens. Atque hanc aeram, nunc ab urbe Copto
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/53
From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/53 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/53: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
This page has been proofread