Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/156

From GATE
Revision as of 16:09, 10 January 2018 by Visconti04 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


seu Coptũ, quorum prius in Aegyptiaca lingua futura; verò vatem vel Augurem significat, aut eũ qui futura & abscondita aperit. Hoc autem ita esse docet Pétateuchus Coptus seu Aegyptiacus qui ab iniuria temporũ vindicatus, summo Reip. litterarię bono hodiè in Vaticana Bibliotheca cõnservatur. Ubi pro Hebręo legitur uti. Hoc est, Dixit Pharao ad Ioseph quia revelavit tibi Deus, omnia quae locutus es, nunquid Sapientiorem et consimilem tui invenire potero? & posteà versu 42. Tulitque Pharao annalu de manu sua; et dedit eum in manu eius Ioseph; vestivitque; eum stola byssina et collo torquen. aureum circumposuit