obfirmassem[1], privataque delectatione contentus illud Antigenidae usurpassem: Intus mihi cano et mufis. Nam quod nonnulli commemorabant, vestigium aliquod relinquendum esse, quo me posteritati vixisse testarer; ne totus morerer, magnaque pars mei vitaret libitinam; nihil admodum me commovebat, cui fola nominis immortalitas nimis exile praemium tantorum laborum semper est visa. memineram etiam preclarè illud à Severino Boetio, sapienterque pronunciatum.
Mortalis aura Numinis.
Cum fera vobis rapiet hoc etiam dies
Porrò fi gloriae posteritatisque recordationi velificandum est, aliud à Propheta Regio viris Religiosis aequor aperitur, ut assidua nimirum virtutum solidarum, exercitatione, atque apparentium bonorum contemptu, numquam interituram nominis immortalitatem consectentur: in memoria enim aeterna iustum fore, diuino illus vaticinio, multò iam ante didiceram. Plus igitur aliquantò eorum rationes videbantur momenti, qui neminem sibi uni natum esse contendebant; ac proinde quae quis talenta à Deo O. sibi concredita affectus
- ↑ Forma sincopata di 'obfirmavissem'.