Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/162

From GATE
Revision as of 16:29, 10 January 2018 by Visconti04 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


commisceri nefas esse, sacra pagina testatur. Si porrò dixerimus quod à prima origine huiusmodi inter eos extiterit similitudo, id certè cùm nulla huius rei existant vestigia, gratis asseremus. Quod porrò alij obijciãt illud Beniamini Iudaei asserentis, Aegyptiacam linguam ab Hebraica parùm disterre, refutatione nõ indiget; cùm illud nequaquam de lingua antiqua Aegyptiorum; sed Arabica, qua ante quadrigentos circiter annos, quo tempore Beniamin Aegyptum lustrabat, vulgò utebantur, intelligendum sit. Hanc enim cũ sororibus suis Chaldaica, Syra, Aethiopica unicam matrem suam prositeri clarũ est. Et testatur Author libri Gozri. his verbis. ''Tres istae linguae, Chaldaica, Arabica, et Hebraica cōiūgūtur ex similitudine in nominibus suis cŏnsuetudinibus et ministerijs.Quī & hoc ipsũ textus Beniamini Hebręus clarè indicat: sic enim habet. Tractans de primarijs sectae Iudaicae viris. Inter hos, ait, primas tenet Nathanael; primus Ecclesiae Synedrij, Sedens in Domo Regis in Soan in Urbe magna Aegypti, quae filiorum Arab, id est, Arabum Metropolis est, lingua eorum sicut lingua sancta,"