Sacris Biblijs, Chronicis, atque; antiquioribus Scriptoribus Trismegisto, Beroso, Herodoto, Philone, Plutarcho, Eusebio, Pausania, Horo, Prophyrio, Iamblicho, alijsque; Hebraeis, Arabicis, & Syriacis Authoribus, vocibus antiquae Aegyptiacae linguae proprijs in unum collectis, ijsque cum Coptae linguae vocalibus collatis, quid de utraque; sentiendum esset, cognoscerem. quo labore id tandem consecutus esse videor, ut dubitatione omni sublata, id, de quo paulò ante suspicabar, clarè viderem. Nam ex ijs, quae ad nostra usque tempora dictorum Authorum traditione pervenerunt, nescio quid affinitatis unius ad alteram, (quemadmodum in sequentibus monstrabimus) deprehendi. Nam examine caeterarum Orientalium ad has instituto, sicuti Copta ad antiquam Aegyptiacam, ita utraque ad nullam maiorem deprehenditur affinitatem habere, quàm ad Graecam. Falluntur igitur omnes ij, qui illud , quo ixta vulgatã editionem Pharao Iosephum mũdi Salvatorem appellat, coacta & violenta derivatione aliud, quàm Aegyptiacum esse afferunt. Nam praeterquàm quod, non D. Hieronymus tantùm; sed etiam quotquot de eius versione rectè sentiunt, id Aegyptiacum esse afferant; certè ipsae Sacrae litterae non obstante defectu verborum id apertè significantium id adeò clarè sanè hisce verbis mõstrare videntur, ut
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/154
From GATE
Revision as of 16:05, 10 January 2018 by Visconti04 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page