Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/214

From GATE
Revision as of 11:20, 31 December 2017 by Visconti10 (talk | contribs)
This page has not been proofread


modi abditos Thesauros pellustrem, & si minus eos exportare possim; saltem Alcmaeonis more me in ijs volutem, atque humeris, sinu, calceis quantulum licetconueham. Eo studio instigatus, Coptae quoq; linguae, seu antiquae AEgypticae, una cum Hieroglyphicae vetustate temporum deperditę disciplinę instaurationem, molior; in quo negotio si non omnia ad desideratam perfectionem perduxisse videar, satis tamen fecisse cếsebor, primus hanc glaciem tếtasse, alijsque ad ulteriùs inceptum iam opus promovendum, viam monstrasse, Quod si hìc spes me quoq; sesellerit; certè nil restare video nisi ut laudem in conatu reponam. Sed haec forsan fusiùs quàm par erat, prosequutus sum. Quare linguam Coptam prosequamur, quae, si Hebraicam excipias cum non immeritò linguarû antiquissima sit; nemini quoque dubium esse debet, ex eius instauratione ingentê oriri posse tùm literis tùm Ecclesiae utilitatem & emolumentum. Literis quidem, cum eius ope innumera atque obscurissima antiquitatis mysteria, ac praesertim in Hieroglyphicis obeliscorum, notis abdita; quêadmodum ex ijs, quae in Oedipo nostro AEgyptiaco prodemus, apparebit; Libros enim ex omni facultate & scientia hac lingua conscrptos esse, adeò certum est, ut ad hoc probandum nulla alia authoritate opus sit, nisi