Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/258

From GATE
Revision as of 18:13, 16 December 2017 by Visconti07 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Hydriae minutis, et continuis foraminibus interpunctae fieri solebant; ut per illa foramina aqua turbida percolata, pura redderetur et limpida Canopi Sacerdos cùm harum unam accepisset, et illa foramina obturrasset cera, et variis coloribus depinxisset, in Graeco est , hoc est, variis animalium hieroglyphicis figuris, coloribusque delineatis, aqua repletum, ut Deum collocavit; cumque veteris statuae caput amputasset, quae Menelai cuiusdam Gubernatoris fuisse dicebatur, id illi suae novae statuae imponens accuratè accomodavit. Advenerunt posteà Chaldei : accesus est ignis, et cera qua obturata erant illa foramina liquescebat; Hydria autem sudante, et aquam eiiciente per foramina, ignis extinguebatur. Hac igitur calliditate et versutia, Canopus victor Chaldaeorum declaratus est, eta ab eo tempore ut Deus colitur. Atque hác quidém Historia exactè refert numismatis paulò ante propositi figura; quam Aegyptii postmodum more suo in omne superstitiones genus praecipites, iuxta relatae historiae seriem in certa materie effigentes, inter sacra symbola collocarunt, eoque phylacterii loco postmodum illos contra ignis flammarumque violentiam usos, seu , à latere ei adiunctun abundè docet; hoc enim eò quòd hanc vocem Graecam γΓΕΙΑ quod salutem significat variò situ