Serenissime Princeps, Domine Clementissime. Litteras Serenissimae Celsitudinis Vestrae attulit ad me Dominus Gaspar Scioppius die secundo septemb. qui nano agitar; multa quoque mihi narravit de ingentibus motibus Germaniae in causa religionis. Ago Serenissimae Celsitudini vestrae ingentes gratias, quod mihi multis nominibus Serenissimae domai vestrae ex corde devinctissimo aliquid mandare dignata sit. Illud unum moleste fero, quod non sim eius auctoritatis, ut re ipsa praestare possim quod tote animo capere in obsequium tanti principis, praesertim in ea causa, quae illi cum tota Germania,atque addo cum ecclesia universa coniuncta est. Verumtamen ut aliquid praestare inciperem, adivi continuo Summum Pontificem, eique totum hoc negocium diligentissime commendavi, eumque hortatus sum, ut omnlbus,quibus posset, rationibus tantis periculis occurreret, totque imminentibus malia remedia pro sua prudentia adhiberet. Sanctitas sua me perlibenter audivit, ac dixit ,sibi causam istam esse cordi, seque paratum esse vitam propriam pro salute tot animarum impendere. Utinam verbis facta respondeant. Interim videbimus, quid consilii Sanctitas sua capiat; et si deputatio cardinalium fiet, in qua ego locum habeam, ut in huiusmodi rebus habere soleo, non deero officio meo,et devotioni, quam ves trae Serenitati, et Serenissimae Austriacae domai debere me scio. Quia vero cogitationes mortalium timidae sunt, ut Sapiens loquitur, et incertae providentiae nostrae; ad Patrem nostrum,qui in coelis est, oculos levare debemus, ac piis precibus petere, ut respiciat, et misereatur. Id a Serenissima Celsitudine Vestra fieri certus sum idem nos quoque faciemus, atque in Omnipotentis Domini auxilio prae cipue confidentes, de cuius causa agitar, operam nostram, quantam ipse dederit, fideliter adiungemus; et quicquid tandem evenerit, in eius sanctissima, et iustissima voluntate acquiescemus. ineolumem et felicem Serenitatem vestram, ut idem Dominus dia conservet, ex animo precor. Romae die 6 Septembris 1609.
Page:EBC 1609 09 06 0905.pdf/1
From GATE
This page has been proofread