Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/13

From GATE
Revision as of 15:53, 10 January 2018 by Visconti01 (talk | contribs)
This page has not been proofread


His igitur rationibus motus ecce Prodromus iste Coptus seu Aegyptiacus, tandem post diuturna itineris difficulis pericula, laboresque varios integer et incolumis Eminentissimo conspectui tuo se sistit, uti novarum, ita rararum reconditissimarumque rerum Nuncius fidelis. Tuum erit, eam quam rerum novarum proscaenia foles fronte eum excipere. Etsi enim fermo eius fuerit simplicior, et prima fronte nescio quid impolitum, et asperum prae se tulerit, placebit tamen ni fallor mira quaedam eius in loquendo varietas, et quod rei caput, rerum incognitarum multiplex manifestario, alio autem eum fine non preamisi, quàm ut, quid in reliquo de facris Aegyptiorum sculpturis secuturis operibus molirer patefacerem, et quàm ingens linguarum exterarum notitia secretionibus studiis et disciplinis lumen adferret, propalàm demonstrarem. Quod si verò id expectationi tuae non ita responderit, excuses id velim, ceu opus non nisi subcesivarum horarum elucubratione partum. Alterum verò opus (quod honc tanto futurum est excellentius, quanto non immeritò altior et sublimior Philosophia Grammaticam censeri solet.) Hieroglyphicorum, inquam, aenigmatum redivivum Oedipum, omnen prioris defectum facilè suppleturum tibi persuadeas. Hoc