Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/251

From GATE
Revision as of 15:50, 29 November 2017 by Visconti07 (talk | contribs)
This page has not been proofread


demonstretur, de literis et scripturis Veterum Aegyptiorum, quaedam breviter, et non nisi ex mente aliorum praelibare visum est. Nota itaque tres apud Aegyptios characterum species usitatas fuisse, videlicet , et ; de quibus Clemens Alexandrinus l.5. strom: his verbis. Αὐτίκα οἱ παρ᾽Αἲγυπτον πρῶτον πάντων . Qui ab Aegyptiis instituuntur, primùm quidem omnium eam Aegyptiarum literarum viam rationem addiscunt, quam vocant. videlicet, qua tunc temporis, utpote toti Aegypto communi, in literis vulgari lingua conscribendis, passim utebantur, quam quidem aliam non fuisse, quàm Coptam è sequentibus patebit. Secundam autem seu Sacerdotalem, qua utuntur , scilicet ii, qui de rebus sacris scribunt. Hoc est, qui arcana Theologiae aut philosophiae suae mysteria, arcano quodam characterum, è variis formis similitudinibusque rerum naturalium, artificialumque figuris à sapientibus Aegypti, institutorum consignabant