col arba Sanin badu alsanee ilnuruz voahi lephath pharsieh. Menses Coptitarum sunt duodecim, annus eorum continet trecentos sexaginta quinque, dies. quinque dies Nesi intercalantur omni anno quarto; Initium anni Neuruz, est illa vox Persica. Horus quoque Serpentem illum quo annum, Mundum, Regem, et alia significabant, vocari scribit, sed corrupté, ut multa alia in Horo occurrentia; Nam fines anni Solaris etiamnum Coptitas Nesi vocare, ex citatis paulò ante verbis patuit. Porrò nomen ἐῶαγομδίων dictum est , tanquam olim annus 360 dierum simpliciter fuisset. Quod, ut dixi Hierophantae ipsi non solum in libris suis scriptum habebant, sed et fabulam origini et causae adiiciebant. Mercurium alea cum Luna ludentem vicisse, et septuagesimam secundam partem anni ab eo extorsisse, quam posteà 360 diebus, qui modus erat anni prisci, adiecerit. Plutarchus ita rem narrat. Aiunt Rheam furtim in complexum Saturni venisse; mox et cum Sole congressam esse; sed quasi praegnatione damnatam, neque annum, neque mensem qui pareret invenisse. Mercurii etiam amore captam cum eo concubuisse. Subinde autem cum Luna ludentem Astragalis diei cuiusque septuagesimam abstulisse, ex quibus 5 dies con-
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/172
From GATE
Revision as of 16:39, 10 January 2018 by Visconti05 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page