Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/90

From GATE
Revision as of 15:43, 29 November 2017 by Visconti03 (talk | contribs)
This page has not been proofread


sectae Stai iù) debilitandas. In curru nigro versus Occidentem discessit (hoc est extra Chinam) verùm ubi magnus Tam illustris factus est cum Tao, factum Euangelium Chinae illatum est. Paulò inde Rex effigiem illius (Olò puèn) qui ut diximus primus Euangelium attulit, depingi curavit, et muro appendi; excellens eius figura resplenduit portis Ecclesiae, et memoria semper fulgebit in mundo.
6. Iuxta Geographos, qui partium occidentalium mentionem faciunt, et iuxta Historicos duorum Regnorum Hañ et Guei, Regnum Tancìn (id est Iudaea) ab Austro confine est Mari rubro, ab Aquilone relinquit montes gemmarum, ab Occidente boco das sullas (quod quid fit difficile est conÿcere, ego Carmelum suspicor esse) in prospectu versus sanctos. Ab Oriente denique contermina est huic loco Ciamfam, et aquae, quam mortuam dicunt. Haec terra cineres eructat igne calentes (fortè intelligit lacum Asphaltitim) producit balsamum , gemmas minutas, et Carbunculos (quibus insinuat Aegyptum cum reliqua ora rubri maris, in qua praedicta reperiuntur) Latronibus caret et Assassinis, populus in pace vivit et gaudio; in regnum non admittunt nisi Euangelium; dignitates nulli, nisi virtute