Page:FC 1042.djvu/456

From GATE
Revision as of 12:41, 23 June 2026 by Lily Brustkern (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 220v



Sancti Patres accumularunt nobis multos thesauros. siderando [considerando], quod sancti Patres (si quidem nos veri fuerimus filii[1] eorum) multos thesauros nobis accumularint, non solum in coelis[2] donis gloriosis, sed[3] in terris etiam[4] donis gratiae: in hoc debent consolari quicunque sub disciplina aliquorum patrum viventes, recte obedienterque ministerium quodcumque exerceant[5]. Nota pro occupatis in exterioribus. In quo quidem ministerio, etsi non habeant occasionem omnimodam per[6] se in spiritualibus sibi thesaurizandi, sciunt tamen magnum sibi[7] repositum esse thesaurum apud illos Patres, quorum vices gerunt ipsi eorum superiores, et[8] pro superioribus. apud eosdem superiores, cum boni fuerint, ipsi vero superiores cuicunque[9] familiae praesideant, ad hoc maxime attendere debent[10], ut filiis suis, et eis omnibus, quos Christus eis subiecit, thesaurizent ante omnia ipsi facti thesauri spirituales[11], etiam oportet, ut qui metunt temporalia, quae sibi aliquo modo per aliquos fuerunt accumulata, ac reposita

_______________

  1. fuerimus filii] filii fuerimus MF
  2. coelis] add. in MF
  3. sed] add. etiam MF
  4. etiam] in MF
  5. exerceant] exercent MF. Mood changes from subjunctive to indicative.
  6. per] pro MF
  7. magnum sibi] sibi magnum MF
  8. et] sed MF
  9. cuicunque] cuicumque MF
  10. debent] add. id est MF
  11. spirituales] add. Generaliter MF