Page:FC 1042.djvu/353

From GATE
Revision as of 12:30, 18 June 2026 by Lily Brustkern (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 169r



qualem viderunt sancti Patres qui erant in limbo, et illi etiam qui purgabantur, quando[1] descendit ad inferos. Dum etiam considerarem exanimatum Corpus Christi in sepulcro unitum tantum[2] divinitati, ego habui magnum desiderium, quo petebam veram quandam exanimationem ab omni vi peccati, vanitatis et terroris[3], et gratiam qua possim vivificari a Deo, per Iesum Christum Dominum Nostrum, qui surrexit a mortuis.

In die sab[b]ati, quae est vigilia Paschae ego inveni quasdam optimas considerationes circa duos illos[4] articulos fidei. Passus sub Pontio Pilato crucifixus mortuus, et sepultus. Descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis[I], datum[5] quoque mihi iuxta hoc optare aliquid pati pro Christo ferre crucem meam quotidie mori peccato, ac mundo, sepeliri in privatione
_______________

  1. Passus... a mortuis: Cfr. Credo apostolico

_______________

  1. quando] quum MF
  2. tantum] tamen MF
  3. terroris] erroris MF. Theoretically, terroris could be right but erroris fits better with peccati and vanitas.
  4. duos illos] illos duos MF
  5. datum] add. est MF