Page:FC 1042.djvu/166

From GATE
Revision as of 17:26, 9 June 2026 by Paulina Hampel (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 75v


et coram qualibet Imagine Christi Matris et cuiuscumque Sancti. et similiter coram qualibet Imagine Christi vel Virginis Mariae[1] Deiparae vel cuiuscumque sancti et[2] sanctae quod desiderium quidem[3] impleri non potest.

Suppleri per Angelos custodes. Rogabam Dominum ut per Angelos custodes nostros[4] suppleret meas[5] circa huiusmodi culpas[6] defectus et omnium aliorum ita ut id quod deberet fieri per personas fiat per Angelos horum[7] custodes.

Dum etiam considerarem cum quadam elevatione mentis[8] Christum sedentem a dextris virtutis Dei Patris videntemque[9] oculis humanitatis suae cunctae quae sunt sub sole[10] sensi quamdam admirationem circa tantam patientiam et bonitatem ipsius Christi tam potentis in coelo et[11] terra et quoddam simile crucifigere mortalem agnum et non aestimare. quoddam quasi simile considerabam in eo[12][a] crucifigere mortalem agnum et non


_______________

  1. eo] sigue un espacio en blanco

_______________

  1. Mariae] om. MF
  2. et] vel MF
  3. quidem] quia MF
  4. custodes nostros] nostros custodes MF
  5. meas] meos MF
  6. culpas] cultum MF
  7. horum] eorum MF
  8. elevatione mentis] mentis elevatione MF
  9. videntemque] videre etiam MF
  10. sole] add. [tot opera ingratitudinis et malitiae, tot blasphemias contra Deum, etc.] MF
  11. et] add. in MF
  12. eo] add. quod est MF