f. 38r
cum timore ne ipsa tanquam ab indignis nobis auferantur. Egi etiam gratias Deo in missa sicut ante proposueram pro omnibus correctionibus publicis, quae hactenus populis, aut provinciis[1], aut[2] civitatibus aut personis a Deo factae sunt vel permissae fieri ad emendationem vitae, et dolor quod non notarentur pestes bella etc. dolebam quod talia non notarentur, verbi gratia pestes terremota[3] bella inundationes[4], siccitates, et alia huismodi mala temporalia ex quibus erat recognoscendus altissimus et timendus Iudex, qui his modis proponit nobis memoriam novissimorum nostrorum volens ut redeamus ad viam paenitentiae[5], ut percipiamus dona, bonitatis, misericordiae suae, et qui secundum adventum suum proponit dum videt primi, et humilis adventus sui[6] memoriam a nobis
_______________
_______________