Page:BLMM 1060 04.djvu/15

From GATE
Revision as of 14:17, 10 February 2020 by Move page script (talk | contribs) (Move page script moved page Page:APUG 1060 IV 012.jpg to Page:BLMM 1060 04.djvu/15 without leaving a redirect)
This page has been proofread


Regressus quater ad Deum ita semper ut dictu
est consulente moise, qualibet vice minutis
decem decretus demum est numerus quinque
in die orationu. Relinquo alia quam plu-
rima mendacia similia his, quæ ia prædicta
sunt, quia si mihi placeret, ac tempus per-
mitteret sequi mendacioru mahomettis
narrationem, finem nunqua invenirem.
Attamen prætermitto quod alij cogitent
quanta, et quam manifesta sint omnibus,
non tantum ista, sed etiam reliqua, quæ
superessent commemoranda; sic volui solu
supra dictam narrationem falsitatis insti-
tuere, quamvis aliquantulo longiorem, ut
inde perspicuè omnibus fondamenta maho-
mettanæ legis falsissima apparerent;
ex quibus argumentari possunt omnes

---page break---