16. In actionibus motui corporis et Verbis elationem, ac superbiam fugiant
cum ea homines Deo et hominibus reddat odiosos.
17.Lectum suum quisq. componat, omnibus in rebus munditiam prosunt, easque
ordine dispositas habeat.
18. E cubiculo nemo egridiatur nisi decenti Vestitu ad præscriptam formam
amictus eoq. circa corpus disposito accommodato.
19. Nihil perniciosius adolescentibus iis præsertim qui sub certa vivendi
disciplina degunt, quam sæpius domi multo magis praesertim vagari,
est enim inanis cuiusdam levitatis argumentum, quapropter nulli
quavis sine privatis de causis è seminario ex ire vel ad ia
accederi nisi de licentia superioris, à quo hæc licentia tunc
permittetur cum necessitas postulabit.
20. Inter eundum ea tm loca petant ad quæ proficiscendi edicta fuit facultas
ac dent operam, ut quod celerime fieri possit se expediant, domumque
recipiant ante signum Angelicæ Salutationis.
21. Cum assignatis sibi sociis, aut famulis exeant, et cum iisdim domum revertantur
22. Alter alterius cubiculum non ingrediatur sine licentia eius cui hac cura
demandata est.
23. De nocte nemo nisi cum lumine domi incidat, qui secus fecerit graves pœnas luat
24. Mensa, et tempora ad Recreationes instituta sint alumnis, et convictoribus
communia, in eisq. omnes æqualiter versentur, nulla adhibita distinctione
25. Erunt quotidie duæ recreationes, una scilicet hora statim à prandio altera
statim à cœna, quibus horis inter se loquantur de his quæ ad honestam
recreationem faciunt. Singulis vero hebdomadis ubi duo festa non intercedunt
integrum diem habebunt quo die intermissis studiis literariis non
tamen pietatis, agent otium omnes quod ex parte tramsigent vel deambulando
vel canendo, vel in aliquo honesto ludo modestiae, et ædificationis semper
habita ratione
26. Cum primum morbo correptus quis decubuerit statim per se vel palium
ministrum moneat, ac in Infirmariam missus Confessarium accersat eique
peccata
Page:APUG 2801.djvu/50
From GATE
Revision as of 12:37, 18 February 2026 by Sapienza09 (talk | contribs)
This page has not been proofread