Page:APUG 2801.djvu/50

From GATE
Revision as of 09:56, 17 February 2026 by Sapienza09 (talk | contribs)
This page has not been proofread


In actionibus motui corporis et Verbis elationem, ac moglitiem fugiant

eis ea homines Deo et hominibus reddat odiosos.

Lectum suum quisq. disponat, omnibus in rebus munditia præstent, easque
ordine dispositas habeat.
E cubiculo nemo egridetur nisi decenti Vestitu ad præscriptam formam
amictus eoq. circa corpus accommodato.
Nihil perniciosius adolescentibus iis præsertim qui sub certa vivendi
disciplina degunt, quam sæpius domi multo magis vagari,
est enim inanis cuiusdam levitatis argumentum, quapropter nulli
quavis privatis de causis è seminario ianua
accederi nisi de licentia superioris, à quo hæc licentia tunc
amittatur cum postulabit.
Inter eundem ea tantum loca petant ad quæ proficiscendi edicta fuit facultas, ac dent operam, ut quod celerime fieri possit se expediant, domumque recipiant ante signum Angelicæ Salutationis.

Cum assignatis sibi sociis, aut famulis exeant, et cum iisdem domum revertantur.

Alter alterius cubiculum non ingrediatur sine licentia eius cui hac cura demandata est.

De nocte nemo nisi cum lumine domum incidat, qui secus fecerit graves pœnas luat.

Mensa, et tempora ad Recreationes instituta sint alumnis, et convictoribus communia, in eisq. omnes æqualiter versentur, nulla adhibita distinctione.

Erunt quotidie duæ recreationes, una scilicet hora statim à prandio altera statim à cœna, quibus horis inter se loquantur de his quæ ad honestam recreationem faciunt. Singulis vero hebdomadis ubi duo festa non intercedunt integrum diem habebunt quo die intermissis studijs literarijs et in pietatis agant otium, omnes quod opportunum erit igent vel deambulando vel canendo, vel in aliquo honesto ludo modestia, et ædificationis semper habita ratione.

Cum primum morbo correptus quis decubuerit statim per se vel palium ministrum moneat, ac in Infirmariam missus Confessarium accersat eique peccata [confiteatur].