Page:AKC 1666 02 26 562-079.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:24, 24 November 2025 by Carolina Vaz de Carvalho (talk | contribs) (Several minor transcription adjustments)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Reverende in Christo Pater

Pax Christi
Valde me recreavit epistola Vestrae Reverentiae ad me data, ex qua intellexi non solum
antiquum erga me Reverentiae Vestrae affectum non fuisse extinctum vel minutum, sed magis
adhuc auctum, et utinam aliquo saltem modo respondere eidem postea, numquam
certe intermittam in quacumque re Vestrae Reverentiae servire potero, sperabam sane me
Romae Vestram Reverentiam rursus visurum ac multa de variis collaturum, sed cum S. obedientiae
aliud statuerit, faciam per litteras quod in praesentia non potui Speroque Vestram
Reverentiam etiam idem praestiturum. ut autem ad rem veniam petitisque respondeam
I° promitto me quicquid de scriptis P. Henrici remansit in manibus, me ea omnia
Vestrae Reverentiae prima occasione transmissurum cum quibusdam Sinicis quae mihi
iam inutilia erunt; item proxime mittam Vestrae Reverentiae totum petitum itinerarium
meum cum tota Historia regni Barantalae, utatur his prout iudicaveris
in Domino; 3° conabor etiam delineationes aliquas addere aliquarum
rerum curiosarum quas in itinere conspexi, spero ea non ingrata futura,
sed mihi adhuc gratius esset, si ipse in persona, si superioribus placeret, ea
Reverentiae Vestrae comunicare possem, multum enim addit ipsa explicatio oretenus
facta, prae litteris quibus non tam commode omnia committi possunt, sed
fiat voluntas DEI. P. Assistens Germaniae (cui propter libros illos
scripseram ex Lazaretho Livornensi) mihi huc significavit, ut eos Romam
commoda occasione mitterem vel ut inserviserit Reverentiae Vestrae prout petis,
velut aliquibus Patribus aliquando in Indiam abituris usuri esse possent,
quare ne in Domo Professa detineantur, Vestra Reverentia Patrem Assistentem accedat
praeveniatur ut quamprimum eo appulerit, (dirigam autem eos ad P. Koller)
non per varias manus transeant, sed immediate Vestrae Reverentiae consignentur.
Haec pro nunc, proxime plura, atque his cum humanissima salute ad
RR. PP. Koler, Schwartzel, Nadasii, Gumpenperg etc. me in Ss.am Reverentiae
Vestrae sacrificia precesque enixe commendo, Goritiae 26 Februarii 1666.
Reverentiae Vestrae servus in Christo
Joannes Grueber

---page break---