Pax Christi
Ecce quae mirabilis Deus dispositio iterum revertor in Europam a Pater Noster citatus
quam ob causam ignoro, Vestra Reverentia citius intelliget per bonos amicos, Statueram
iam abire cum Pater Henrico Persiam versus in comitatu multorum armenorum, iamque
Constantinopoli in Asiam cum equis impedimentisque nostris traieceramus cum ecce
eodem die adeo sinistra valetudine tentari cuepi [1] (fuit autem vehemens effusio
flavae bilis et contritisque vomitus, qui etiam paulo ante vix non ad phrenesim
et amentiam me deduxit) ut Pater Henrico solo cum suo Josepho formulo abituriente
ego ad nostros Patres Galatam reverti coactus sim, quod quam grave mihi acciderit
Vestra Reverentia indicabit, interim venit Cursor Caesareus eadem mei reditus die qui mihi
litteras Domini Reverendi Patris Nostri attulit, in quibus in Europam revocabor, ubi iudicium et
voluntatem DEI circa me mirabilem exosculatus sum, atque 3 diebus post meus
Matthaeus Sinensis hic in nostra domo ex malo Dyssenteriae ultimum diem sancte
obiit, nimirum 12a huius magno sui desiderio apud omnes relicto. Venio itaque
vel per terram vel per mare, utrum autem Romam (quod tamen optarem) adhuc ignoro,
fero omnem thesaurum linguae Indicae a Pater Henrico mihi in illa perturbatione
per oblivionem relictum, si convenire postea Vestram Reverentiam sperarem nos
non pauca inde pro gloria DEI et honore Societate animarumque Salute causatura,
Vestram Reverentiam videns quid facias, sum paratus ad omnem nutum Sanctae Obedientiae, habeo
etiam omnes libros Sinicos, qui nostros candidatos non parum iuvarent, qui
omnes mihi forte in posterum inutiles erunt, una cum tota lingua Sinica
quam aeternum iam calleo. Sed obedientia est melior quam victima. Haec
sapienti satis. atque his me in antiquum affectum Sancta Sacrificia precesque
humilsime commendo. Galata 20 Octobris 1665.
Reverentiae Vestrae
Servus in Christo
Joannes Grueber
---page break---
- ↑ "coepi".