à Reverenda Vestra peto, idem à P. Stansel, et ab alijs doctis amicis Romae commorantibus,
quos vellem Reverendam Vestram meo nomine, si fieri potest, salutaret,
et ut conatus meos iuvarent, hortaretur, non nostros
tantùm, sed et seculares, praesertim D. Magiottum, D. Abbatem Riccium,
D. Eustachium Divini aliosq.. Omnium nomina cum
encomio opponam. Indignarer P. Stansel nisi putarem illum
scripsisse, et litteras ad me non pervenisse et nisi scirem eum
periculoso morbo fuisse afflictatum. Reverenda Vestra hortetur illum, ut studijs
quoque meis faveat, mihiq. aliqua rara et ingeniosa, vel sua,
vel aliena communicet quocumq. genere Artis et scientiae,
aut rebus naturalibus; de omnibus enim scribo.
Auctor experimenti Magdeburgici, qui est Amplissimus D. Otto
Gericke, Patricius et Consul Magdeburgensis illiusq. Reipubl. Legatus
Monasterij in tractatu pacis salutat Reverendam Vestram scribitq. se olim
per filium suum Romae idem praestitisse. Voluit scire quae opera
ab annis quatuor Reverenda Vestra ediderit. Crebris mecum agit litteris. Misit
suam effigiem. Reverenda Vestra mittet mihi aliquot suas effigies exempla,
et amicis mittam. D. Harstorfferus est Consul Norimbergensis.
Hic vivimus in pace. Ego bene semper valui. Vivo costanter.
Vaco studijs meis, et ni fallor, utiliter laboro pro religione, et proximo.
Omnes amant me, si non decipior. DEO gloria. Valde desidero
Itinerarium Exstaticum Caeleste, quia seminet pro Magia mea
Musica Cosmica.[1] Patientia. Mittat quàm primum poterit, ut saltem
pro Magia Astronomia, quam post aliquot menses, si vivam, componam,
serviat. Laudo consilium Reverendae Vestrae de Itinerario Exstatico
terrestri conscribendo. Utinam breve haberem. O quantum serviret
mihi Mundus Subterraneus pro Magia Centrobarica, Chimica, Metallica,
Elementari[2] etc. Curret saltem aliqua curiosa et selecta ad
me mitti. Scripsi saepe Reverendae Vestrae me Saluto omnes amicos et notos,
praesertim Germanos et S.simis Reverendae Vestrae sacrificijs et orationibus me commendo.
Vale Pater amantissime, Vive Pater dulcissime, prosperare
Pater super omnes aestimate.
Herbipoli 6. Ianuarij 1657.
Reverendae Vestrae
Servus in Christo
Casparus Schott.