Reverendissime Vir,
Pater et patrone aeternum devenerande.
Quam singulari erga Serenissimum Saxoniae Electorem
Reverenda Paternitas Vestra feratur affectu
observantiâque id ipsum Serenitatis Illius Electoralis
Camerarius, et Aulae Consiliarius, Illustris
Dominus Henricus Liber, Baro à Frisen. Nuper
ex Italia redux, non verbis modò, quâ parfuit submissione
Ei coram exposuit, verum etiam elegantissimo
Societatis Vestrae Romanae haud ita pridem
excuso Musaeo, quod Serenitati Suae Electorali Reverenda
Paternitas Vestra per Illum offerre placuit,
abundè comprobavit. Quae sanè Reverendae
Paternitatis Vestrae devotae Mentis significatio uti
Serenitati Electorali extitit longè gratissima; Ita
quoque Reverendae Paternitati Vestrae pro tam egregio
eximii erga se studii observantiaeque argumento, ma[gnas]
---page break---
Page:AKC 1680 02 10 566-101-102.pdf/1
From GATE
Revision as of 10:04, 4 December 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
This page has been proofread