Page:AKC 1666 03 18 555-113.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:02, 24 November 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
This page has not been proofread


Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et Dux


Ingentium beneficiorum quae Serenitas Vestra in indignam meam personam
magnificentia regiae haud dispari, hucusque contulit, recognitio; non eam
quam vellem, sed quam possum, quamque religiosa paupertas mihi
permittit, nonnullam gratitudinis demonstrationem, veluti iure quodam
a me exigere videtur; sed quidnam tanti principis munificentiae condignum
rependam; nescio. Mitto tamen, ne ingratitudinis convincar, id quod hucusque
in museo meo habui rarissimum pretiosissimumque. Videlicet quatuor
quatuor Evangeliorum vetustissimum Codicem, Syriacâ linguā, nec non Chaldaeis
quondam usitato charactere, quem Estranghélo vocant, ante annos
1035 745 a Monachis Cophtitis in Aegypto conscriptum; quo Aegyptus
magno Sanctorum Martyrum et Confessorum numero, nec non Christianae religionis
et monastici instituti disciplina summe florebat. Quam tamen non multo
post tempore Mahumedis nequissimi Impostoris ortus eiusque Satanicum
institutum magno Reipublicae christianae discrimine interturbavit.
Codex nil aliud continet, nisi 4 Sancta christi servatoris nostri
Evangelia, praeter nonnullas perbreves marginales glossas modo arabicā, iam Syriaca
lingua conscriptas; Ne vero Lector in capitulis reperiundis tempus
perderet, ea suis locis iuxta consuetam Evangeliorum Latinorum distributionem,
adiunximus. In calce foliorum fere plerunque nomina Evangelistarum
apposita videbis rubro descripta colore; quibus eorum in
occurentium materiarum narratione consensum et concordiam ostendunt.
In fine codicis Evangelii secundum Joannem, quae deerant, supplevimus
Indices postea quae in fine spectantur adnexi, nil aliud continent quam
---page break---