videtur, quemadmodum ex Epistula in dissertatione de
Cometis intelliges, quam urtro adieci, ut videas si cum aliqua
Orientalium Symbolizot, aut Arte tuâ quam edidisti,
comprehendi. Libros, ut hic insomnem, quos Reverentia Vestra Patri Dominico Barbosa
Procuratori nostro dedit in Brasiliam deferendos, in Lusitania
manserunt. de quo summi dolui. Pro amicitia Reverentiae Vestrae rogo ut
occasione habita aliquos huc destinet, vel per Italos
mercatores, vel per R. P. Lusitaniae, pretium in Saccharo redibit
vel pecunia persolvetur, si nostro Procuratore qui Ulysripone
degit. gratum erit Provinciae, nec desunt Saeculares curiosi
qui per me id à Reverentia Vestra petunt, apud quos Reverentiae Vestrae nomen depraedico.
non sum magis copiosus, avasio enim repente et praeter
opinionem nostram se aufert. totum me tibi et mea
commendo, et Sanctissimis Sacrificia obnixi peto. Dabam in Bahya. An.
xi. 1670. Mensis Junij die 9.
Reverentiae Vestrae Servus in Christo
Valentinus Estansel.
PS. Tam subitus fuit discessus navium et praeter opinionem, ut
nec locus mihi superfuerit compingendi libri quemad P. Nostrum
mitto. Reverentia Vestra supplere dignabitur defectum, ne tam rudis apud
R.P. Nostrum appareat. Sed nec marginalia ut volebam
potui adjicere duno numeros, quae in Indice Sub finem veniunt.
Page:AKC 1670 06 09 560-93.pdf/3
From GATE
Revision as of 00:10, 23 July 2025 by Christopher Winter (talk | contribs)
This page has not been proofread