Pax Christi.
Literae Reverentiae Vestrae 13. Septembris datu indicant gratum fore si simili methodo plerusque fidei
controversae articulus pertractandos susciperam. Atque ego quidem in eandem dudum cogitationem incideram,
verum ut ne opere exequar multa sane occurrunt. Primum occupationes et multae et variae, quae in
hisce regionibus ita saepe catervatim ingruunt, ut pene obruant. Nemo hic honestus vir est in Provincia
(hos inter nomen meum lubens profiteri vellem) qui non unus plurium hominum mania obire non cogatur.
utar? vidit? Zerlöl? Staudtusar?, vult? Irrijtzalau? Traytsasas? Duglücher? has?, ut? haia? abolitus? meus?. Tum sumptus,
qui in operas et typum necessariò faciendus est, nimis quam vexat. Nemo quicquam gratis aut Dei
causa facit. Ni manus am argento vagis, cessatrices sunt neque se unquam movent. Dicunt typographi
nostri, ex libellis illis polemicis, nihil sibi curri? accudere?. Demum etiam domestica quaedam vexatio
labes remoram? iniicit?. Vix invenias qui legere ut ... censere velit; Est qui ita morose inhaereat,
ut quae hebdomadae spatio tu scripsisti, ille vix per annum legendo absolvat. Nec deest qui omne
illud pugnae literariae genus plane damnet, nolitque in eo gemare quicquam a quoquam fieri. Nempe
sunt homines, qui neque recte ipsi agere neque ab aliis agi volunt. Quid hic consilii? Tam tamen
animi plenus sum, ut subinde sin aliquid producturus. Sequentibus nundines Argentinensem?
aliquem Ministellam? depectam, qui me eum? in me acerbe invaserit, non sinam austerro? inultum.
Res tamen prolixior est, quam ut Romam videar debere mittere. Deinde tertiam Aristotelis
redivivi partem aggrediar, in qua primatum Pontificis, et Ecclesiae Romano-- Catholicae
autoritatem ex primis quinque saeculis demonstrabo. Et certe hoc demum caput est belli, in quo si
hereticos.... evincamus, caetera omnia sponte ruant. Quod vero dialogismis et iocoso stylo utar,
exemplo id Luciani ago, quem video ista ioculari scriptione, plus vanam gentilium superstitionem
et inania Numina plus et potentius oppugnasse, quam omnes pene Sanasti Patres tam operatis et
seriis voluminibus. Nemo credit quam res haec Longobarbos nostros male habeat. Nam se
brevibus dictis velut pugionibus fodicari et rideri simul atque contemni aegerrime ferunt. Neque ut?
facilem sibi refutationem imaginantur, cum et Erinaceum tot utpote totum undique et undique
aculeum attingere sine vulnere nequeant, et par pari facere iocumque simili ioco eludere nunquam
possint. Quod vero scribit Reverendo Patri Nostro convitia et calumnias et cavillationes
quibus adversariorum plus vulnerentur animi quam sanentur, minimè arridere, non miror. Nemini viro
sapienti ea res placere potest. At ego mi Pater nunquam convitium feci, nunquam calumniam struxi,
nunquam cavillam dixi. Absit a nostro pectore tantum nefas. Fateor, falsum crimen vero crimine
saepe impulisse repulisse. Certe grammaticè id licet. Nam Criminor se, criminor absque te, utramque recte et ex regula
syntaxios dicitur. Et credo etiam Theologice licere, ut male meritis male dicatur, praesertim
defensionis iusta? causa. Meus quem amo, Poeta comicus ita me docet:
quotiescumque Responsiones meas censendas nostris offero, semper adversarii accusationem una
legendam offero. Atque ita contigit, ut qui antea atrocem nimis fuisse iudicarat, perlecto haeretici
scripto, aequò etiam mitiorem me? esse non diffiteretur. Nempe scabies capitum illorum acre licipiam?
poscit, et duro nodo durus quaerendus est cuneus. An ego tacitus feram ab illis scurris matrem
meam Babylonicam meretricem appellari? Non faciam, neque tam degener unquam ero filius.
Qui quae vult mihi dicit, quae ne vult ex me audiet. Sed haec hactenus.
Est aliud quod Reverentiam Vestram pro vetere amicitia nostra velim. Conscripsi iam dudum, idque multorum
rogatu totum Phil Philosophiae curriculum, ita uti per decennium publice in Galliis docueram, ea
brevitate et claritudine ut plurimi optent in lucem edi. Unum obstat, quod quaedam m me